Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 274 (Reg. 11)


Datierung: 765 11 13
Ausstellungsort: Lobdenensi civitate publice

Donatio Gumperti in Nivuuenheim. In Iobdunensi. Anno XoIIIIo regni domni Pippini regis.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum, vel in substantiam pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna retributione apud deum restitui confidimus. Igitur ego Gumpertus in nomine domini nostri Jesu Christi, pro animae meae remedio dono donatumque in perpetuum esse volo, ad basilicam sancti Nazarii quae constructa est super fluvium Wisscoz, vineam meam hoc est in pago lobdunensi in villa Niuuenheim, ex cuius una parte attinetur vinea Frideburgae, et de alia parte via publica, in tertia parte subterfluit Neckar fluvius, in ea ratione ut ab hac die ipsa aecclesia vel agentes eius debeant dorainando perpetualiter possidere, ita ut ab hac die et deinceps, iure habendi, tenendi, dominandi, vel quidquid exinde pro oportunitate ipsius basilicae elegerint faciendi liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero contra hanc parvulam donationem a me factam venire temptaverit, et eam infringere vel mutare voluerit, tunc partibus basilicae sancti Petri auri solidos III, argenti pondera II inferat, et tamen quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in lobdenensi civitate publica, idus nov. Signum Gumperti qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Harifridi, Hardaperti, Raginperti, Zeizonis, Onolbaldi Hassi indignus pbr. donationem istam scripsi rogatus et subscripsi.