Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 270 (Reg. 3248)


Datierung: 830 04 16
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Folcradi in Buosinesheim. Anno XVIIo regni Luodewici pii. Adalungo abbate.

In dei nomine ego Folcrat pro remedio animae meae et Hugimundi dono ad sanctum Christi mrem. N. qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur. Haec sunt mancipia numero XXV Irmindruth, Reginsuuint, Wenilo, Humbret, Waltbertus, Reginbertus, Gerbertus, Amala, Hiltdesuuint, Wolfmunt, Eriuuin, Adelhart, Heriwart, Aralint, Ruotlint, Liutsuint, Werinbalt, Liebesta, Irminsuint, Wolfsuint, Amalsuint, Ratbirc, Hildimar, Hadibalt, Odaltruth, et filii eius, et in Buosinesheim vineam I, et in Obbenheim II vineas, et in Vminesheim mansum I et quidquid in istis iam dictis locis Hugimunt habuit proprietatis, totum et ad integrum a die presente trado atque transfundo, ad ipsum sanctum locum ut ipsi omni tempore proficiat in augmentum. Actum in monasterio Laur., XVI kl. mai. S. Folcradi qui hanc donationem fecit. S. Happonis, Birningi, Altberti, Guotheri, Wolafridi, Giselfridi, Bernhardi, Gimmundi, Reginberti. Altuuinus scripsit.