Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 268 (Reg. 1761)
Datierung: 782 06 03
Nos in dei nomine Vorendil et coniux mea Egina pro remedio animae nostrae seu pro aeterna retributione donamus ad sanctum mrem. Christi Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio Lauresham, rem nostram in pago rinensi in villa quae dicitur Buosinesheim, quidquid Orendil tradidit Egine coniugi suae in dotis titulo, et quidquid ipse in eadem marca visus fui habere. Similiter et in Leheim quidquid ibi habuimus in his duobus locis, tam mansis, eampis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, aedificiis, acolabus, et mancipia XII, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, a die presente tradimus, atque transfundimus, et reliqua omnia ut supra, usque: Actum in monasterio Laur., sub die III n. iunii. Sig. Orendil, et coniugis eius Egine, qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Heimirici comitis. Signum Guntramni, Bennonis, Frickonis, Liutgeri, Hadonis, Radonis, S. Hartuuini, Witerummi, Erbioonis, Zeizonis, Berthelmi, Ruotberti. Ego Reginbertus scripsi.