Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 267 (Reg. 2144)


Datierung: 789 10 22
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Waltmundi, et Hugimundi filiorum Ebermundi. Anno XXII0 domni nostri Karoli magni imperatoris. Rihbodone abbate.

Audivimus cum evangelium legeretur vocem illam tonitrualis evangelistarum sententiae in qua dicit dominus noster Jesus Christus, Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, et alibi, sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Idcirco nos in dei nomine, Waltmundus filius quondam Ebermundi, et Hugimundus filius meus, donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium, qui requiescit in corpore in monasterio quod appellatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem adunata est ubi vir venerabilis Rihbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo. Hoc est rem nostram in pago rinensi in villa Buosinesheim III mansos, et quidquid in ipsa marca videor habere, terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, domibus, aedificiis, proprisos III peculium utriusque sexus, maioris vel minoris. Item in wormacinse in Oppenheim, vineas V. Similiter in Vminesheim I vineam, et I mansum, et octoginta duos iurnales de terra in Winolfesheim, similiter in Wintersheim, et quidquid in iam dictis locis habere videmur, tam de alode parentum, quam de quolibet attracto, ad nos noscitur pervenisse, utriusque sexus, in maiore, vel minore, mobilibus vel inmobilibus, quidquid dici, vel denominari potest, et mancipia his nominibus, Ratdolf, Werinbalt, Liutman, Rigniu, Wigman, Giselolf, Baldrig, Lioplint, Rihlint, Ratlint, Ratpreth, Liutbreth, Wnihilt, Willihart, a die presente, de iure nostro, in ius et dominationem sancti N. tradimus, atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum vel ad agentes eius omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., XI kl. nov. S. Waltmundi clerici, et Hugimundi clerici qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. Ego Ruodolfus rogatus hanc donationem scripsi.