Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 265 (Reg. 3318)


Datierung: 845 01 25
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Richelmi in eadem villa. Anno V Luodowici iunioris. Samuele abbate.

Licet parva et exigua sint quae pro inmensis peccatis nostris Christo offerimus, tamen pius dominus noster non quantitatem muneris, sed cor inspicit offerentis, qui dicit, date elemosinam et omnia munda sunt vobis. Idcirco ego Richelmus cogitans de timore dei vel aeterna retributione ut veniam de peccatis meis apud dominum adipisci valeam dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio Laur., sito super fluvium Uuisscoz ubi preciosa congregatio monachorum die noctuque deservire videtur domino, et Samuel episcopus, et abbas preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est rem meam in villa nuncupata Basinsheim quidquid in eadem marca, proprietatis habere visus sum, tam terris, domibus, aedificiis, casticiis, peruiis, silvis, campis, vineis, pascuis, aquis, aquarumue decursibus, pratis, molinariis, atque mancipiis, diversi sexus et aetatis, cultis rebus, et incultis, moventibus se et inmobilibus, cum omnibus appenditiis, et ad se pertinentibus. Haec omnia sub integritate a die presente de iure meo in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, et reliqua omnia usque: Actum in monasterio Laur. publice. Anno dominicae incarnationis DCCCXLV, sub die VIII kl. febr. Sig. Richelmi qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Werinbaldi, Richelmi, Teodadi, Snelmanni, Othrammi, Nendingi. S. Ruothardi, Ruotuuigi, Altradi, Albrici, Dattonis, Herphridi. S. Ruoderici, Hartdradi, Ruotfolgi, Reginbodonis, Liutbrandi. S. Theodakar, Ruotfridi, Rodomanni, Saramanni, Eberhelmi. Ego Tiethroch rogatus, hanc donationem conscripsi.