Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 259 (reg. 2946)
Datierung: 806 08 01
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Riphuuinus pro remedio animae meae, seu pro aeterna retributione dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium, qui requiescit in corpore in monasterio Lauresham, hoc est rem meam in Basinsheim, et in pago lobudeninse, in Clopphenheim, et in Dossenheim, et in wormac. in Dinenheim, quidquid in istis locis habere visus sum, et ad meam possessionem pertinere videtur, sive etiam quod mihi parentes mei in supradictis locis reliquerunt, nihilque pretermitto, sed omnia et ex omnibus trado, tam mansis, terris, pratis, campis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, cum adiunctis adiacentiis, aquis, aquarumue decursibus, domibus, aedificiis, totum de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, et reliqua usque: Actum in monasterio Laur. publice, kl. augusti. S. Riphuuini, qui hanc donationem fecit. S. Giselhelmi, Duodonis, Sigefridi, Diethelmi, Bubonis, Hildibaldi, Dietmanni, Albsteini, Heidungi, Eginonis, Sigemundi, Zilimuodi. Ego Altuuinus rogatus scripsi.