Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 256 (reg. 2085)


Datierung: 789 01 20
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gerniu in eadem villa. Anno XXoIo regni domni nostri Karoli magni. Richbodone abbate.

Ego in dei nomine Gerniu, pro remedio animae meae, et pro anima Irminulfi viri mei, dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio Laur., hoc est rem meam in Basinsheim quidquid ibi habere visa fui, excepta Ia haftunna, aliud totum tam mansis, carapis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, domibus, aedificiis, aquis, aquarumue decursibus, vel quidquid dici aut nominari potest, a die presente et deinceps, trado atque transfundo, de iure meo, in ius et dominium prefati mris. ut omni tempore ipsi loco sancto proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., XIII kl. febr. Anno quo supra. Sig. Gerniu quae hanc donationem fecit. S. Guntramni comitis, et Hadonis, filii eius, Theotmanni, Giselhelmi, Riphuuini, Erkanfridi, Liutonis, Willonis, Herirat, Albgooz. Ego Reginbertus rogatus scripsi.