Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 220 (Reg. 767)


Datierung: 772 06 04
Ausstellungsort: Zülpich

Donatio Vodae deo sacratae. Anno IIII regni domni nostri Karoli magni, gloriosi imperatoris. Gundelando abbate.

Si aliquid de rebus nostris ad loca sanctorum vel in substantiam pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio deum in aeterna beatitudine retribuere confidimus. Ego itaque Uoda deo sacrata, dono ad sanctum N. mrem. unam petiolani vineae in pago rinensi in loco nuncupato Addalahang, cui de Io latere adiungitur res Elegii prbri., de alio vero latere consortis sui qui ipsam vineam diviserunt, trado a die presente perpetualiter ad possidendum. Si quis vero, et cetera omnia ut supra, usque: auri libram I, argenti pondera IIo coactus exsoluat, et reliqua, usque: Actum in castro Tulbiaginse in villa quae dicitur Stocheim IIII die mensis iunii. S. Vodae, Stagnarii, et Adalarii et Sigefridi, filiorum eius, quae hanc donationem fec. S. Glepherii, Frastradi, Ingolindae, Eugenianae. Ego Elegius pbr. scripsi.