Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 219 (Reg. 3288)


Datierung: 837 04 10
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Batdagis, in eadem villa, facta anno XXoIIIIo regni Ludowici pii imperatoris. Adalungo abbate.

Ego in dei nomine Batdagis pro remedio animae meae, et domni mei Guntrammi comitis dono ad sanctum Nazarium mrem. Christi qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., rem meam in villa quae dicitur Phungestat II huobas quas mihi tradidit iam prefatus Gunttrammus, manu potestativa coram idoneis testibus, et quidquid ad easdem huobas legitime pertinere videtur, tam mansis, terris, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus, trado atque transfuudo in ius et dominium sancti N., et reliqua ut supra, usque: Actum in monasterio Laur., sub die IIII idus aprilis. S. Badagis qui hanc donationem fecit. S. Ruotperti comitis, Engilhelmi, Altberti, Ruodingi, Ruotperti, Ratfridi, Eringi, Erkenberti, Heriradi, Eigeluuardi, Ekkehardi, Ridandi, Meginoldi. Altwinus scripsit.