Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 217 (Reg. 3240)


Datierung: 829 06 27

Donatio Vodilhohi in eadem villa. Facta anno XVI regni Luodowici pii imperatoris. Adalungo abbate.

Ego in dei nomine Vodilhoh, pro remedio animae meae dono ad sanctum Nazarium mrem. Christi, rem meam in pago rinensi in Phungestetero marcha, unum bifangum qui dicitur Geroldeshusa, cui adiungitur ex una parte ab oriente locus Ginnesloch, a meridiano terminatur in Iurbruoch, in occidente usque ad Steinfurt exit, ab aquilone terminatur in bifango Engilhelmi, | et omne aedificium quod in illo constructum est loco, id est casam, horreum, et scuriam et cetera aedificia omnia et ex omnibus, totum et ad integrum a die presente, trado atque transfundo, et reliqua usque: Actum sub die V kl. iulii. S. Vodilhohi qui hanc donationem fecit. S. Richelmi, Wolfridi, Bernhardi, Cilwardi, Liutnandi, Ruotmani, Happonis, Liuthelmi, Meginberti, Thiotadi, Vdonis.