Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 203 (Reg. 2472)


Datierung: 794 06 12

Donatio Willonis in Leheim. Anno XXVIo regni domni nostri Karoli magni gloriosissimi imperatoris. Richbodone abbate.

In dei nomine ego Willo pro remedio animae meae, dono ad sanctum Nazarium mrem. Christi, qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., in pago rinensi in Leheimero marca I mansum, et de terra arabili VIII iurnales, et de silva sicut ad ipsum mansum pertinere debet. Hec omnia a die presente, et reliqua omnia ut supra, usque: Actum in monasterio Laur., sub die II idus iunii. S. Willonis, qui hanc donationem fecit. S. Nandolfi, Dieto, Willibaldi, Lantbodonis, Hungasti, Wolfgeri, Wolfuuini.