Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 202 (reg. 1341)


Datierung: 777 06 12
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Reginhelmi, et Eginonis, Helphrici, et Isingart, in Leheim. Anno VIIIIo regni domni nostri Karoli magni gloriosissimi imperatoris. Gundelando abbate.

Nos in Christi nomine Reginhelmus, Egino, Helphricus, et Isingart, et Heriloch, pariter donamus pro animabus horum, quorum nomina ista sunt, Frudold, Amalger, Ruotile, Gersuuind, Fricko, ad sanctum dei N. mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., hoc est rem nostram in villa quae dicitur Leheim, VIIII iurnales de terra araturia, et I mansum, et omnia quae ad ipsum mansum aspicere videntur, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, a die presente tradimus atque transfundimus, ita ut ab hac die et deinceps, ad ipsum sanctum locum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentum stipulatione subnixa. Signum Reginhelmi qui hanc donationem fecit. Actum in monasterio Laur., sub die II idus iunii. S. Eginonis. Helphrici, Isingardae, Herilogae. Ego Grimmarius rogatus scripsi hanc donationem.