Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 190 (Reg. 2265)


Datierung: 790 11 19

Donatio Wigberti et coniugis eius Godehildis, in Locheim. Anno XXIIIo regni domni nostri Karoli magni gloriosissimi imperatoris. Richbodone abbate.

In Christi nomine ego Wigbertus et coniux mea Godehild, donamus ad sanctum dei Nazarium mrem., qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Lauresham, in villa quae dicitur Locheim mansum unum, de uno latere Brunichonis, de alio Herirat, et III iurnales de terra, a die presente tradimus atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps, usque: sub die IIII idus nov. Sig. Wigberti et Godehildis qui hanc donationem fecerunt. Ego Rudolfus recognovi et scripsi.