Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 186 (Reg. 2081)


Datierung: 788 12 01

Donatio Fricconis, et Eberwin in eadem villa. Facta anno XXoIo regni domni nostri Karoli magni gloriosi imperatoris. Richbodone abbate.

In Christi nomine, nos Fricko et Eberwin, pro anima Waldolfi, quod ille nobis tradidit, donamus ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Lauresham. Hoc est rem in pago rinensi in villa quae dicitur Elimaresbach, et in Locheim duas partes, de omni alode suo in mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, insulis, domibus, aedificiis, cum adiunctis adiacentiis, aquis, aquarumue decursibus, et mancipiis IIIIor quorum ista sunt nomina, Berthram, Dietlint, Ruoduuin, Liubuuin, omnia et ex omnibus, a die presente, et cetera usque: cum cogente fisco auri uncias II, argenti pondera IIII persolvat, ac deinde, usque: Actum in monasterio Laur., sub die kl. decembris. Sig. Fricconis, et Eberuuini, qui hanc donationem fecerunt. Signum Liutgeri, Osirici, Alberti, Hiltdiuuardi, Hadonis, Entzonis, Wenilonis, Albgeri. Ego Donadeus subscripsi.