Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 182 (Reg. 1305)


Datierung: 776 10 01

Donatio domnae Eufemie deo sacratae, de Babestat iuxta Birstat. Anno VIIIo regni domni nostri magni Karoli gloriosi imperatoris. Gundelando abbate.

Ego Eufemia licet indigno nomine deo sacrata pro remedio animae meae seu pro eterna retributione per hanc kartulam donationis dono ad sanctum dei Nazarium mrem., qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, super fluvium Uuisscoz situm, vel ad ipsam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deservire sub venerabili Gundelando abbate videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Hoc est quidquid mihi parentes mei in pago rinensi in marca et in villa quae dicitur Babestat, morientes dereliquerunt, et ego in ipsa villa legitime visa sum habere, tam mansis, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, terra culta, et inculta, et mancipiis id est Teuthilt, et Tzeila, cum infantibus eorum, domibus, edificiis, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum quidquid in iam dicta villa de germano sororeque mea accepi, a die presente de iure meo in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo, | in dei nomine perpetualiter ad possidendum, et reliqua omnia usque: tunc inferat una cum cogente fisco auri uncias II, argenti pondera IIIIor et tamen sic quod repetit, et cetera usque: Actum in monasterio Lauresham, sub die kl. oct. Sig. Eufemiae quae hanc donationem fecit. S. Heimrici germani eius. Hornungus scripsit.