Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 179
Datierung: 806 07 18
Ego in dei nomine Nandolf et coniux mea Geila pro remedio animae nostrae seu pro aeterna retributione pariter donamus ad sanctum Nazarium mrem. Christi qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Lauresham, et cetera, usque, rem meam, hoc est in villa quae dicitur Zullesthein, omnem rem proprietatis meae vel nostrae, nihil pretermittentes, quod non donemus, et mancipia XXIII quorum nomina sunt hec, Raddolf, Waltheri, Lantmar, Witchrat, Uuachere, Hiltdibalt, Waltman, Welafrith, Adelhere, Ruotmar, Ruotbirn, Adelsuuint, Hugisuuint, Herisuuint, Liobsuuint, Stillirat, Meginrat, Ruotlouhc, Guntheith, Ruotwic, Ratbreth, Liutger, Otger, una cum peculiari eorum, ad integrum a die presente, et reliqua, usque: stipulation subnixa. Actum in monasterio Lauresham, sub die XV kl. augusti. Sig. Nandolfi et coniugis eius qui hanc donationem fecerunt. S. Erpolt, Waltger, Friderich, Erlebath, Elbrich, Herrich, Walaman, Ekkibart, Giselbreth, Heimrich, Brun, Nending, Hiltolf, Beringer, Reginolf. Giselher.