Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 175


Datierung: 792 06 17

Donatio Meginheri et coniugis eius Eugeniae in Birstat. Anno XXIIII regni domni nostri Karoli regis, Richbodone abbate.

Nos in dei nomine, Meginheri et coniux mea Eugenia donamus ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, et reliqua, usque: rem meam, in Birstat, hoc est unum iurnalem, et unam petiolam de prato ad unam carradam feni, a die presente, tradimus atque transfundimus, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ipsius loci proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, sub die XV kl. iulii. Sig. Meginheri, et Eugeniae coniugis eius qui hanc donationem fecerunt. Ego Reginbertus subscripsi.