Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 173


Datierung: 788 07 23

Donatio Liebedage in Birstat. Anno XX regni domni nostri Karoli gloriosi imperatoris sub abbate Richbodone.

Ego in dei nomine Liebedaga dono ad sanctum mrem. Christi N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, et reliqua, usque: rem meam, hoc est quidquid in Birstettero marca habere visa fui, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, omnia, et ex omnibus. Similiter et in Wizillai, quidquid mater mea mihi ibi dereliquit, tam mansis, campis, pratis, pascuis, silvis, peruiis, omnia et ex omnibus de iure meo, in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, sub die X kal. augusti. Signum Liebedagae, quae hanc donationem fecit et firmari rogavit. Sig. Grimoldi. Ego Reginbertus rogatus subscripsi.