Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 156

Victor episcopus servus servorum dei, dilecto filio Heinrico abbati laurishamensi, salutem, et apostolicam benedictionem. Sacrosancta romana ecclesia devotos sibi filios consuevit honorare, et christianorum principum in quibus plurimum honoratur petitionibus clementer annuere. Inde est dilecte in domino fili, quod ad petitionem karissimi filii nostri Friderici Romanorum imperatoris, et ad venerabilis fratris nostri Regenoldi coloniensis electi preces, tibi de capite nostro mitram per dilectum filium Cristianum mersiburgensem prepositum transmittimus, et ut ea in sollemnibus diebus et processionibus ad honorem dei et tuae personae utaris, auctoritate apostolica concedimus, monentes, quatinus hoc honore ab apostolica sede tibi concesso taliter utaris, ut deus honoretur, et nos ad maiora tam tuam personam, quam ecclesiam tibi commissam libentius promovere velimus. Cetera quae petisti tibi non duximus largienda, nisi tu in persona tua venias, aut honestum nuncium aecclesiae tuae filium, ad nostram transmittas presentiam. Datum Papiae, IIIo kl. martii.