Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 143a

Sopita igitur secunda persecutione, quarum prima sub Winithero, altera sub Gebehardo, velut post Neronem Domitiano grassante, per Hirsaugienses Laureshamensibus illata est, Benno ex Wizenburgensi monasterio, mediante ut fertur symonia imperiali favore, eidem loco subintroductus est. Qui post aliquantos annos, pro morum levitate et insolentia, fratrum ac ministerialium ac precipuae Bertholfi iunioris advocati conspirantibus odiis, diruto castro Winenheim de abbatia proturbatus, corraso in Lauresham et Abrinsberg, atque alibi, prout | poterat, aecclesiastico thesauro, ad imperatorem Heinricum IIII, tunc in Italia ferme decennio turbata republica demorantem contendit, ac per Godefridum Palatinum Raeni comitem, cuius sententia momentum curiae per id temporis fuit, restitutionem obtinuit, promissa eidem omnium beneficiorum quae suis diebus aecclesiae vacarent concessione. Quam conventionem mirabilis ac miserabilis excepit eventus. Nam septem principalia beneficia, quae vulgo appellantur vollehen, morte septem nobilissimorum aecclesiae fidelium in unam personam Godefridi in brevi devoluta sunt, et post ipsum ad generum eius ducem Welephonem transierunt, maximo videlicet aecclesiae detrimento. Exinde siquidem militaris clipeaturae, scilicet Herescilt, integritas, confusa atque in diversa distracta est, et aecclesiae status tam in militari frequentia, quam in re stipendiaria, in suis oportunitatibus et regalibus expeditionibus inminutus est, multorum serviciis in unam personam collatis, solumque remansit inane nomen dominii et hominii. Benno itaque restitutus, dum expulsis quibusdam fratribus emulos suos acrius insequitur, praeter ceteras enormitates Brumad ab aecclesia sub nomine beneficii alienauit, vicum Bertholuesheim ad cellam quae dicitur Capella pertinentem, partem quoque vineae Selewingart in Winenheim Cunrado Sporilino concessit, cellamque Michlinstat profligare disposuit, odio venerabilis Libelini prepositi, qui destructionem castri Winenheim, eo quod cacumen ipsius montis quondam vinetis consitum ad eandem aecclesiam aspiceret, ab imperatore impetraverat. Sed antequam ad ipsum locum accederet, divina ultione gravissima infirmitate in via correptus est, eoque delatus post paucos dies diem clausit extremum. Sepultus ibidem est, expletis in abbatia XIII annis. Post quem quidam Heidolfus ex monasterio sancti Pantaleonis Coloniae, obtentu pecuniae ab imperatore intruditur, et statim extruditur. Deinde velut quodam interregno habito, laurishamensis aecclesia VI annis in dispositione imperiali fuit, videlicet usque ad mortem ipsius imperatoris pastore destituta.