Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 129


Datierung: 1067 07 - 10

Heinrici IIII. de moneta publica in Lauresham.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia, rex. Sanctae dei aecclesiae profectui tanto diligentius providere debemus, quanto excelsius ex diuino munere sublimati sumus. Quapropter notum sit omnibus. Et cetera omnia Vt supra, usque ad id, in villa Lauresham, in qua idem cenobium cum monachis deo et sancto N. inibi famulantibus est situm, monetam propriam, mercatumque publicum, quacumque feria sibi placuerit, fieri concessimus, et in proprium donavimus. Reliqua ut supra. Sigehardus cancellarius uice Sigefridi archicancellarii recognovi. Data ... anno dominicae incarnationis MoLXoVIIo. Indict. Va. Anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis XVo. Regni eius XIo. Actum Marhowa feliciter. Amen.