Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 124

His abbas minis deterritus, omisso fratrum ac militum consilio, iussa aexequi disposuit, ascensoque ultra uires equo, non procul a monasterio diuino impulsu prolapsus, gravissime corruit, atque semianimis preclusa diu uoce in sella gestatoria reportatus est. At vero milites aecclesiae tam ministeriales quam nobiles, uiri preclari, zelo iustitiae succensi, barbaris seruire quod nec servi aere parati ferrent, indigne ferentes, inminens periculum, si non valeant consilio, ferro capitisque periculo propellere statuunt. Montem igitur haut procul a monasterio Burcheldon dictum occupant, castellum aedificant, turres construunt, vallio ambiunt, propugnaculis muniunt, presidia imponunt. Hec ubi per fautores episcopi regi insonuere, litteris directis iubet abbatem tamquam nova molientem loco excedere, ita interminans.