Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 121

Anno dominicae incarnationis... Bruningo venerabilis pater Hǒgo successit, in quo divina pietas, quicquid vel natura vel gratia homini confert, ad unguem expolivit. Nam ut cetera in eo predicanda taceamus, ob eminentem iustitiae et aeloquentiae gratiam, mirae venerationis ab omnibus habebatur, et lingua eius inter principes loquebatur sapientiam. Qua de re licet monasterio sepius abesse cogeretur, animus tamen eius et indefessa sollicitudo circa religionis vigorem et fratrum providentiam versabatur, subditosque suos quasi nutrix filios suos fouens, uerus pater monachorum et dici et esse curauit. Hic in regali palatio acceptissimus ... ab Heinrico tertio rege, qui patri suo, uidelicet Cunrado II. imperatori Spirae sepulto iam tum successerat, paternae donationis de mancipiis in Gannita confirmatiuum accepit preceptum.