Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 86 (Reg. 3593)


Datierung: 998 04

Item Gregorii papae de libertate laureshamensis aecclesiae.

Gregorius episcopus, servus servorum dei, dilectissimo in domino filio, Salemanno religioso abbati venerabilis laureshamensis aecclesiae, et per te in eodem venerabili monasterio tuisque successoribus in perpetuum. Quoniam concedenda sunt quae rationabilibus desideriis pertinere noscuntur, nostri apostolatus auctoritas ad roborandam piam devotionem sancta loca construentium, in prestandis privilegiis debet minime abnegari. Igitur quia excellentia spiritalis filii nostri, domni tertii Ottonis piissimi imperatoris augusti postulavit a nobis, quatinus monasterium Lauresham, quod constructum esse certum est a piissimis imperatoribus Karolo magno, filioque eius Ludowico, eorundemque successoribus, ubi modo uenerabilis abb. Salemannus regulari institutione preesse videtur, privilegiis sanctae romanae et apostolicae sedis modis omnibus decoretur, scilicet ut nullius iuri et ditioni subimittatur. Et ideo piis desideriis spiritalis filii nostri Ottonis faventes, hac nostra apostolica auctoritate decernimus, id ipsum prefatum monasterium amodo usque in finem seculi sub patrocinio sanctae romanae et apostolicae matris aecclesiae, cum omnibus quae ad illud pertinent permanendum. Decernimus namque sub divini iuditii obtestatione, et beati Petri apostolorum principis nostraeque humilitatis interdictione, ut nullus in aliquo gradu constitutus, vel in quolibet ordine et ministerio, audeat moleste causis eiusdem monasterii incumbere, aut de rebus et possessionibus quoquomodo auferre aut alienare, seu monachos inibi deo servientes inquietare presumat, nec quamlibet malitiam aut iacturae molestiam ibidem inferre conetur, dum profecto illud ut sepe dictum est, firma stabilitate sub patrocinio ac iurisditione sanctae romanae matris aecclesiae permanendum sancimus. Addimus insuper post obitum abbatis, ut nemo ibidem abbatem constituat, nisi quem consensus et communis voluntas fratrum ibidem regula riter viventium ex ipsa congregatione elegerit, nullumque premium sive donum pro consecratione illius abbatis qui tunc temporis fuerit presul accipere contendat. Et si eum gratis ordinare noluerit, vel a nostra romana matre aecclesia, vel a quolibet venerabili episcopo per nostram auctoritatem libere ordinetur. Promulgantes nempe et hoc auctoritate beatissimi Petri apostolorum principis, coram deo ac terribili futuro eius examine, per huius nostri apostolici privilegii constitutionem sancimus, ut uniuersa quae ab antecessoribus successoribusque nostris, in rebus mobilibus et immobilibus concessa sunt, nec non et possessiones quae a regibus et principibus seu a quibuslibet Christi fidelibus collata sunt fuerintue in posteram, inconcussa stabilitate ad ius et dominium sancti Nazarii mris. perpetuis temporibus perseverent. Nec licentia sit ut dictum est ex omnibus eidem sancto monasterio pertinentibus, cuique magnae paruaeque personae diripere quicquam vel auferre, ut profecto ad dei laudem securum et tranquillum iuste id quod subiectum iuri et patrocinio sanctae sedis apostolicae fore decrevimus, bene dotatum, et in melius dotandum permaneat. Si quis autem quod non obtamus nefario ausu presumserit hec quae a nobis ad honorificentiam domini dei ac salvatoris nostri pro stabilitate ipsius monasterii et quiete monachorum statuta sunt transgredi, sciat se anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et omnibus impiis eterni incendii atrocissimo supplitio deputatum. At uero qui pio intuitu custos et observator eorum exstiterit, omnimodae benedictionis gratiam, omniumque suorum peccatorum absolutionem et indulgentiam et celestis vitae beatitudinem cum sanctis et electis a misericordissimo domino deo nostro consequi mereatur, in secula seculorum. Amen. Bene valete. Scriptum per manus Anacleti, notarii ac scriniarii sanctae romanae aecclesiae, in mense aprili. Indictione XIa. Regnante domno nostro Ottone, tertio imperatore.