Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 85 (Reg. 3591)


Datierung: 989 10 19

Johannis papae de libertate lauresh. aecclesiae.

Johannes episcopus servus servorum dei, dilectissimo in domino filio Salemanno religioso abbati venerabilis monasterii, ubi sancti Nazarii pretiosi mris. corpus requiescit, in loco qui dicitur Lauresham, qui est dedicatus in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et sancti Nazarii mris. similiter consecratus, successoribusque tuis in perpetuum. Convenit apostolico moderamini, pia religione pollentibus benivola caritate succurrere, et petentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum premium a conditore omnium reponitur deo, quando venerabilia loca oportune ordinata, ad meliorem fuerint sine dubio statum nostra apostolica auctoritate perducta. Igitur quia excellentiae vestrae laudabilis mansuetudo postulavit a nobis, quatinus pro amore dilecti filii nostri, domni Ottonis tercii imperatoris, et dilectae matris suae Theophanv, et domnae Adelheidae auiae suae, spiritalium filiarum nostrarum predictum monasterium confirmaremus, concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus, et posteris, ut supra dictum est, prefatum monasterium, cum omnibus rebus mobilibus et inmobilibus, illuc pertinentibus, quae dici vel nominari possunt, a presenti tercia indictione ad ipsum sacratissimum monasterium permanendum statvimus, et statuendo confirmamus, ita ut cuncta loca urbana vel rustica, id est in fundis et casalibus, casis et villis, vinetis et terris, seu castellis, campis, pratis, pascuis, siluis, saltibus, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis, diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis, molendinis, piscationibus, predia culta, vel inculta, una cum colonis, et familiis suis, cum decimis et solitis dationibus et uniuersis rebus, quae aliquo modo ad ipsum locum pertinent, vel pertinere debent amodo et usque in finem seculi, sicuti ab antecessore nostro domino Benedicto sanctissimo septimo papa, per precepti paginam vobis concessum est, ita et nos omnia in integrum per hoc nostrum apostolicum privilegium ex auctoritate beati Petri apostoli, cum omni securitate et tranquillitate, vobis et posteris vestris concedimus, et confirmamus, donandum perpetualiter. Post obitum vero abbatis, necnon ibidem abbatem constituat, nisi quem consensus, et communis voluntas fratrum, ex ipsa congregatione elegerit. Statuimus etiam apostolica censura sub divini iudicii obtestatione et anathematis interdictu, ut nullus dux, nullus comes, nullus archiepiscopus vel episcopus, vel etiam quaelibet hominum magna parvaque persona presumat eidem venerabili monasterio damnum sive molestiam inferre, sive de rebus et possessionibus ipsius auferre vel alienare, sed sicut a nobis et confirmatum est, ita perennibus ac perpetuis temporibus sine aliqua imminutione liceat finetenus permanere. Si quis autem quod non optamus temerario ausu exstiterit, qui contra hoc nostrum apostolicae confirmationis privilegium venire, aut in quoquam disrumpere presumserit, et sicut superius a nobis confirmatum est ita permanere non dimiserit, sciat se nisi resipiscat auctoritate dei omnipotentis et beati Petri apostolorum principis atque nostra qui eius fungimur vicariatione, anathematis vinculo esse innodandum et a regno dei alienum, atque cum Juda traditore domini nostri Jesu Christi, et cum omnibus impiis in eterno incendio concremandum. Qui vero pio intuitu custos et obseruator exstiterit, huius nostri apostolici confirmationis privilegii, benedictionis gratiam a iusto iudice domino deo nostro consequi mereatur in secula seculorum. Amen. Scriptum per manum Stephani scriniarii sacri palatii, in mense octobre, et indictione IIIa. Bene ualete. Datum XIIIIo kl. novemb. per manum Johannis episcopi sanctae nepesinae aecclesiae, et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae. Anno pontificatus domni nostri Johannis sanctissimi pape Vo, in mense octobre, et indictione suprascripta IIIa. Imperante domno nostro Ottone, tertio imperatore.