Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 81 (Reg. 3588)


Datierung: 984 11 28
Ausstellungsort: Ingelheim

Ottonis tercii de inmunitate laureshamensis aecclesiae.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente clementia rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata, propter amorem dei, eiusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia oportuna largimur, premium nobis apud dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Quapropter noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum, quia vir venerabilis Salemannus abba ex monasterio Laureshammo, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi et sanctus Nazarius martyr corpore requiescit, quod est situm in pago reninse, super fluuium Wisgoz, obtulit obtutibus nostris auctoritatem inmunitatis domni et genitoris nostri, bonae memori Ottonis, imperatoris augusti in qua continebatur insertum, qualiter idem genitor noster ipsum monasterium, ob amorem dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium semper sub plenissima tuitione, et inmunitatis defensione, ab omni inquietudine iudiciariae potestatis consistere fecisset. Propter firmitatem tamen rei postulavit nos predictus Salemannus abba, ut paternum morem sequentes, huiuscemodi nostrae immunitatis preceptum ob reverentiam sancti Nazarii mris. qui ibidem corpore requiescit, circa ipsum monasterium fieri censeremus. Cuius petitioni ob consilium et interventionem dilectae aviae nostrae Adelheidis, ac carissimae genitricis nostrae Theophanv, imperatricum videlicet augustarum, nec non et fidelium nostrorum Willigisi, mogontinae sedis venerabilis archiepiscopi, atque Hildibaldi wormatiensis cleri honorandi presulis, libenter assensum prebvimus, et hoc nostrae auctoritatis preceptum erga ipsum monasterium, et monachos ibidem deo militantes immunitatis atque tuitionis firmitatis gratia pro divini cultus amore, et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod precipimus atque iubemus, ut nullus iudex publicus, vel quislibet ex iuditiaria potestate, aut ullus ex fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris, in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas posssesiones predicti monasterii, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni nostri iuste et legaliter possidet, vel quae deinceps a catholicis uiris eidem collatae fuerint monasterio, ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam seruos, super terram ipsius commanentes, iniuste distringendos, nec ullas redibitiones, aut illicitas occasiones requirendas, nostris nec futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt penitus exigere presumat, sed liceat memorato abbati suisque successoribus, res predicti monasterii sub immunitatis nostrae defensione, quieto ordine possidere. Quicquid etiam exinde ius fisci exigere poterat, in integrum eidem concessimus monasterio, scilicet ut in alimoniam pauperum et stipendia monachorum ibidem deo famulantium, perennibus temporibus proficiat in augmentis. Et quando quidem diuina uocatione supra dictus abba vel successores eius, de hac luce migraverint, quamdiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere ualeaut, per hanc nostram auctoritatem et consensum, sicut et eis domnus et genitor noster per suam auctoritatem concessit, licentiam habeant eligendi abbates, quatinus ipsis seruis dei, qui ibidem deo famulantur, pro eodem genitore nostro, et pro nobis, et stabilitate totius regni nostri, a deo nobis collati, et eius clementissima miseratione per inmensum conservandi, iugiter domini misericordiam exorare delectet. Et ut hec auctoritas nostris futurisque temporibus domino protegente valeat inconuulsa consistere, manu nostra subter firmavimus, et anuli nostri impressione signari iussimus. Signum domni Ottonis, gloriosissimi M. regis. Hildibaldus episcopus et cancellarius, uice Willigisi archiepiscopi et capellani recognoui. Data IIIIo kl. decemb. Anno dominicae incarnationis DCCCCoLXXXoIIIIo. Indictione XIIIa. Anno uero regni tercii Ottonis quarto. Actum in Ingilenheim, in dei nomine, feliciter. Amen.

Rogatu quoque memorati abbatis Salemanni, idem rex publicum mercatum in uilla Wezzenloch concessit, et tali precepto confirmauit.