Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 80 (Reg. 3587)


Datierung: 982 12 30

Benedicti papae de libertate lauresh. aecclesiae

Benedictus episcopus servus servorum dei, dilectissimo in domino filio, Salemanno religioso abbati venerabilis laureshamensis aecclesiae, et per te in eodem venerabili monasterio, tuisque successoribus in perpetuum. Quoniam concedenda sunt quae rationabilibus desideriis pertinere noscuntur, nostri apostolatus auctoritas ad corroborandam piam devotionem sancta loca construentium, in prestandis privilegiis debet minime abnegari. Igitur quia excellentia spiritualis filii nostri domni Ottonis piissimi imperatoris augusti postulavit a nobis, quatinus monasterium Lauresham quod constructum esse certum est a piissimis imperatoribus Karolo magno filioque eius Ludowico, eorundemque successoribus, ubi modo venerabilis abbas Salemannus regulari institutione preesse uidetur, privilegiis sanctae romanae et apostolicae sedis modis omnibus decoretur, scilicet, ut nullius iuri et ditioni submittatur. Et ideo piis desideriis spiritualis filii nostri faventes, hac nostra apostolica auctoritate decernimus, id ipsum prefatum monasterium a modo et usque in finem seculi sub patrocinio sanctae romanae et apostolicae matris aecclesiae cum omnibus quae ad illud pertinent permanendum. Decernimus namque sub divini iuditii obtestatione, et beati Petri apostolorum principis, nostraeque auctoritatis interdictione, ut nullus in aliquo gradu constitutus, vel in quolibet ordine aut ministerio, audeat moleste causis eiusdem monasterii incumbere, aut de rebus et possessionibus quoquo modo auferre aut alienare, seu ipsos monachos inibi deo seruientes inquietare presumat, nec quamlibet malitiam et iacturae molestiam ibidem inferre conetur, dum profecto illud ut sepe predictum est, firma stabilitate sub patrocinio et iuris dictione sanctae nostrae romanae matris aecclesiae permanendum sancimus. Addimus insuper post obitum abbatis, ut nemo ibidem abbatem constituat, nisi quem consensus et communis voluntas fratrum ibidem regulariter viventium ex ipsa congregatione elegerit, nullumque premium siue donum pro consecratione illius abbatis qui tunc temporis fuerit presul accipere contendat. Et si eum gratis ordinare noluerit, vel a nostra romana matre aecclesia, vel a quolibet uenerabili episcopo per nostram auctoritatem libere ordinetur. Promulgantes nempe, et hoc auctoritate beatissimi Petri principis apostolorum, coram deo et terribili eius futuro examine per huius nostri apostolici privilegii constitutionem sancimus, ut uniuersa quae ab antecessoribus successoribusque nostris in rebus mobilibus et inmobilibus concessa sunt, nec non et possessiones quae a regibus et principibus, seu a quibuslibet Christi fidelibus collata sunt, fuerintue in posterum, inconcussa stabilitate ad ius et dominium sancti Nazarii mris. perpetuis temporibus perseuerent. Nec licentia sit ut dictum est ex omnibus eidem sancto monasterio pertinentibus cuique magnae paruaeque personae, diripere quicquam et auferre, ut profecto ad dei laudem saecurum et tranquillum iuste id quod subiectum iuri et patrocinio sanctae sedis apostolicae fore decrevimus, bene dotatum et in melius dotandum permaneat. Si quis autem quod non obtamus nefario ausu presumserit haec quae a nobis ad honorificentiam domini dei et saluatoris nostri, pro stabilitate ipsius monasterii, et quiete monachorum statuta sunt transgredi, sciat se anathematis uinculo innodatum, et cum diabolo et omnibus impiis aeterni incendii atrocissimo supplitio deputatum. At uero qui pio intuitu custos et obseruator eorum exstiterit, omnimodae benedictionis gratiam, omniumque peccatorum suorum absolutionem et indulgentiam, et celestis vitae beatitudinem cum sanctis et electis omnibus a misericordissimo domino deo nostro consequi mereatur, in secula seculorum. Amen. Scriptum per manum Stephani notarii, et regionarii, et scriniarii sanctae romanae aeccelesiae, in mense ianuario, et indictione undecima. Bene valete. Data IIIo kl. ianuarii, per manum Stephani dei providentia primicerii sanctae sedis apostolicae. Anno pontificatus domni nostri Benedicti sanctissimi septimi papae nono. Imperante domno nostro Ottone a deo coronato magno et pacifico imperatore anno quinto decimo, in mense ianuario, et indictione supra scripta undecima.