Datierung: 907 (908?) 10 22
Ausstellungsort: Trebur
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludowicus dei gratia rex. Ad omnium fidelium nostrorum presentium scilicet, et futurorum, cupimus venire notitiam, quia nos rogatu Hattonis venerabilis archiepiscopi, Sigolfo nostro dilecto monacho, in pago wormatiense, in comitatu Cuonradi in villa quae dicitur Dienenheim, hobam unam cum curtilibus, edificiis, mancipiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, vineis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, omnibusque rebus ad ipsam huobam rite pertinentibus, perenniter in proprium donavimus. Iussimus quoque hoc preceptum inde conscribi, per quod volumus firmiterque iubemus, quatinus ille memoratus monachus Sigolf, de ipsa proprietate ab hodierna die et deinceps liberam atque securam teneat potestatem. Post discessum quoque illius in elemosinam Gerhardi abbatis ad servitium fratrum revertatur, ad provendam illorum. Et ut hoc preceptum largitionis nostrae firmum stabileque consistat, manu nostra illud firmavimus, et sigillo nostro consignari iussimus. Christe protege Hluodouuicum regem. Signum domni Hludouuici M. serenissimi regis. Ernustus cancellarius ad vicem Piligrini archicapellani recognofeci. Data XIa kl. nov. Anno incarnationis domini DCCCC0VII0. Indict. Xa. Anno vero regni pii regis Hludouuici VIIII0. Actum in Triburia, in dei nomine, feliciter. Amen.