Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 52 (Reg. 3546)


Datierung: 897 01 30
Ausstellungsort: Regensburg

Preceptum secundum Arnolfi imperatoris de electione abbatis et libertate.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Arnolfus diuina opitulante clementia imperator augustus. Si fidelium nostrorum petitionibus, quas pro ecclesiarum sibimet commissarum utilitatibus nobis suggesserint, clementer annuimus, ac pie prospicimus, id nobis ad statum regni nostri prospere gubernandum, et ad eterni regni beatitudinem feliciter promerendam, liquido profuturum esse confidimus. Quapropter generali collegio omnium fidelium nostrorum presentium atque futurorum notum fieri cupimus, qualiter ante biennium, et etiam sepe antea, a fidelibus episcopis nostris, nec non ab religiosis laicis, ceterisque compluribus diversi ordinis viris, auribus serenitatis nostrae creberrima detractione delatum est, qualiter in monasterio Lauresham dicto, in honore sancti Nazarii Christi mris. dicato, ubi ipse corpore quiescit, quod bonae memoriae Hludouuicus rex avus videlicet noster multa augmentatione cumulavit, atque pre ceteris dilexit, ibidem sibi locum sepulturae deligens, conversatio monachicae vitae ob pastorum qui eidem congregationi preesse debuerant incuriam atque desidiam irrita foret, regularisque uitae ordo, nisi nostra providentia cito emendaretur penitus deficeret, varias opiniones de eis proferentes, ac omnigena pravitate eos accusantes, et inter cetera dicentes, tantum malum aliter nullatenus posse aboleri, nisi idem cenobium alicui de fidelibus nostris deum timenti et diuina precepta amanti, ad procurandum et regendum consignaretur. At nos huiusmodi crebris sermonum verberibus attriti, omnium fidelium nostrorum consultu, Adalberoni venerabili ac dilectissimo episcopo nostro, quem ad omne bonum promptum esse scimus et cognoscimus, idem monasterium gubernandum delegavimus. Post hec etiam ipse postposito omni seculari honore, et commodo quod inde consequi potuit, malens in celestibus thesaurizare, precatus est clementiam nostram ne aliquis malivolorum fraude vel insidiis, ipsum locum subripere posset, ut pristino honore eum ditaremus, et eis licentiam concederemus iuxta eorum arbitrium inter se eligendi abbates. Cuius piis atque paternis admonitionibus libenter assensum prebuimus, presensque preceptum inde conscribi iussimus, per quod decernimus, atque firmissime iubemus, ut ipsi fratres prelibati monasterii ab hodierna die et deinceps securam teneant potestatem inter se eligendi abbates, quamdiu talem illic invenire possunt, qui scientia et morum honestate talis sit, ut tantam congregationem iuxta regulam sancti Benedicti queat et sciat regere, et regali dignitati iusta obsequia prebere. Et ut hoc preceptum ab nullo umquam successore nostro uioletur, et diligentius incorruptum obseruetur, manu nostra illud firmavimus, anuloque nostro insigniri iussimus. Signum domni Arnolfi M. largissimi imperatoris augusti. Ernustus cancellarius ad uicem Diothmari archicapellani recognovi. Data IIIa kl. febr. Anno incarnationis domini DCCC0XC0VI0. Indictione XVa. Anno domni Arnolfi X0. Imperii autem eius III0. Actum Radisbone in dei nomine feliciter. Amen.