Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 48 (Reg. 3528)


Datierung: 888 07 03
Ausstellungsort: Frankfurt

Donatio Arnolfi Sigebaldo inter Otinkeim et Ophouua.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Arnolfus divina favente clementia rex. Quantum enim sublimiores et ditiores ceteris fidelibus nostris sumus, tantum condecet nos eis largiores et misericordiores esse. Quam ob rem cognoscant omnes fideles nostri presentes atque futuri, quoniam quidam fidelis noster Sigebald vocatus, per interventum Cuonrati et Gaganhardi fidelium nostrorum nostram celsitudinem precatus est, ut ei quoddam concambium nobiscum facere liceret. Cuius petitioni ob aeternae mercedis augmentum libenter assensum prebentes, decrevimus ita fieri. Tamen nobis nunciantibus fidelibus nostris probitatem illius ac bonitatem, illam cambitionem a nobis impetratam et donatam, concessimus illi in proprietatem, quod antea habuit in beneficio, hoc est in pago Lobodengouue, in comitatu Liutherii infra terminum duarum villarum Otincheim et Hophouua nominatarum VI hubas, cum curtibus, sepibus, aedificiis, mancipiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, vineis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, mobilibus et inmobilibus, omnibusque rebus ad easdem hubas rite ac legitime pertinentibus, et singulariter illam insulam quae iacet ultra Renum dividere in medium. Et iussimus inde hoc nostrae auctoritatis fieri preceptum, per quod volumus firmiterque iubemus, ut liberam teneat potestatem habendi, donandi, vendendi, commutandi, seu quicquid ex his voluerit facere, nullo umquam successore nostro hanc donationis nostrae auctoritatem irrumpente, sed deo auxiliante firma et stabilis permaneat. Et ut illa pleniorem in dei nomine obtineat stabilitatem, manu propria eam firmavimus, anuloque nostro sigillari iussimus. Signum domni Arnolfi M. piissimi regis. Aspertus cancellarius ad vicem Theotmari archicapellani recognovi. Data Va non. iulii. Anno incarnationis domini DCCC0LXXX0VIII0. Indictione VIa. Anno regni Arnolfi piissimi regis I0. Actum Franconofurt in dei nomine, feliciter. Amen.