Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 46 (Reg. 3527)


Datierung: 888 05 12
Ausstellungsort: Regensburg

Preceptum Arnolfi regis de inmunitate et libertate huius loci.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Arnolfus divina favente gratia rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem dei, eiusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia oportuna largimur, premium nobis apud deum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum, tam presentium quam et futurorum, quia vir venerabilis Gerhart abb. monasterii cuius vocabulum est Lauresham, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi et sanctus Nazarius martyr corpore requiescit, quod est situm in pago renense, super fluuium Wisgoz, obtulit obtutibus nostris auctoritatem inmunitatis domni Ludouuici piissimi regis, in qua continebatur insertum, qualiter idem ipse illud monasterium ob amorem dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium, semper sub plenissima tuitione et inmunitatis defensione ab omni inquietudine iudiciariae potestatis consistere fecisset. Propter firmitatem tamen rei postulavit a nobis predictus abb. Gerhart ipsius monasterii, ut paternum morem sequentes huiuscemodi nostrae inmunitatis preceptam ob reverentiam sancti Nazarii mris. qui ibidem corpore requiescit, circa ipsum monasterium fieri censeremus. Cuius petitioni libenter assensum prebuimus, et hoc nostrae auctoritatis preceptam erga ipsum monasterium, et monachos ibidem deo militantes inmunitatis atque tuitionis, firmitatis gratia, pro divini cultus amore et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod precipimus atque iubemus, ut nullus iudex publicus, nec quislibet ex iudiciaria potestate, aut ullus ex fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris, in ecclesias aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones predicti monasterii, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni nostri iuste et legaliter possidet, vel quicquid deinceps a catholicis viris eidem collatae fuerint monasterio, ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes, iniuste distringendos, aut ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris nec futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt penitus exigere presumat, sed liceat memorato abbati suisque successoribus res predicti monasterii sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Quicquid etiam ius fisci exigere poterat, in integrum eidem concessimus monasterio, scilicet ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem deo famulantium perennia temporibus proficiat in augmentis. Et quando quidem diuina uocatione supradictus, abb. vel successores eius de hac luce migraverint, quamdiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum, sicut et eis domnus et auus noster per suam auctoritatem concessit, licentiam habeant eligendi abbates, quatinus ipsis servis dei qui ibidem deo famulantur, et pro eodem auo nostro, et pro nobis ac coniuge nostra et stabilitate totius regni nostri a deo nobis collati, et eius clementissima miseratione per inmensum conservandi, iugiter domini misericordiam exorare delectet. Et ut hec auctoritas nostris futurisque temporibus domino protegente valeat inconuulsa consistere, manu nostra subter firmavimus, et anuli nostri impressione signari iussimus. Signum domni Araolfi piissimi regis M. Eigelbero notarius ad vicem Theothmari archicapellani recognovi et subscripsi. Data IIIIa idus mai. Anno dominicae incarnationis DCCC0LXXX0VIII0. Indictione VIa. Anno Io regni Arnolfi piissimi regis. Actum civitate Regina, in dei nomine, feliciter. Amen.