Datierung: 884 06 13
Ausstellungsort: Ulm
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Karolus divina favente clementia imperator augustus. Si locis deo dicatis ex nostris rebus pro dei amore et remedio animae nostrae et parentum nostrorum aliquid conferimus, et necessitates servorum dei assiduae sibi famulantium nostro sublevamus iuvamine, id procul dubio et nobis ad aeternam vitam feliciter obtinendam, et parentum nostrorum animabus ad veniam consequendam profuturum liquido credimus. Qua de causa omnium sanctae dei aecclesiae fidelium, nostrorumque presentium scilicet et futurorum comperiat magnitudo, qualiter nos ob amorem dei, et remissionem peccatorum nostorum, atque pro remedio animarum piae recordationis genitoris nostri Hludowici, nec non et karissimi fratris nostri Hludouuici, gloriosissimorum regum, ad monasterium quod vocatur Lauresham, ubi sanctus Nazarius corpore requiescit, et prefati reges humati habentur, expectantes diem resurrectionis, ubi Gerhardus abba et rector eiusdem monasterii esse videtur, quasdam res iuris nostri in ius et proprietatem perpetuo possidendum concessimus, videlicet in comitatu wormatiensi, ad villam que dicitur Aleslieim, curtem indominicatam sicut ad imperatorem pertinet, cum mansis, edificiis, utriusque sexus mancipiis, terris, pratis, vineis, silvis, cultis et incultis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, viis et inviis, et adiacentiis, finibus, et omnia ad se iure legitimo pertinentia; eo scilicet rationis tenore, ut perpetuo monachis ibidem deo famulantibus in usibus deputentur, atque indeficiens luminaria exinde in aecclesia ubi prefati viri requiescunt habeatur; et nulli prefatae res in beneficium tradantur, sed ita auxiliante deo permaneant, ad usus fratrum, et luminariam inexstinctam, veluti prelibando statvimus. Unde et hoc nostrae auctoritatis preceptum fieri iussimus, per quod decernimus atque iubemus, ut nec nostris nec successorum nostrorum temporibus, ullus habeat potestatem ex suprascriptis rebus aliquid minuere, subtrahere, vel immutare, sed ita inuiolabiliter permaneant, veluti prelibavimus. Et ut hec nostrae concessionis auctoritas pleniorem in dei nomine obtineat firmitatem, et per futura tempora verius a cunctis credatur, et diligentius observetur, manu propria subter eam firmavimus, et anulo nostrae impressionis iussimus sigillari. Karolus imperator augustus. Signum Karoli M. serenissimi augusti. Segoinus notarius ad vicem Liutuuardi archicancellarii recognovi, et subscripsi. Data IIIa idus iunii. Anno ab incarnatione domini DCCC0LXXX0IIII0. Indictione IIa. Anno vero regni donmi Karoli augusti VIII0, imperii autem IIII0. Actum Wormatia, in dei nomine, feliciter. Amen.