Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 30 (Reg. 3369)


Datierung: 852 06 23
Ausstellungsort: Gernsheim a. Rh.

Preceptum Luodouuici de inmunitate et libertate laureshamensi.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Ludouuicus divina favente gratia rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem dei, eiusque in eisdem locis sibi famulantes, beneficia oportuna largimur, premium nobis apud deura aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum, tam presentium quam et futurorum, quia uir uenerabilis Samvel episcopus, et rector monasterii cuius vocabulum est Lauresham, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi et sanctus Nazarius mr. corpore requiescit, quod est situm in pago rhenense super fluuium Wisgoz, obtulit obtutibus nostris auctoritatem inmunitatis domni et genitoris nostri bonae memoriae Ludouuici, piissimi augusti, in qua continebatur insertum, qualiter idem genitor noster ipsum monasterium ob amorem dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium, semper sub plenissima tuitione et inmunitatis defensione ab omni inquietudine iudiciariae potestatis consistere fecisset. Propter firmitatem tamen rei, postulavit a nobis predictus Samuel episcopus, et rector ipsius monasterii, ut paternum morem sequentes, huiuscemodi nostrae inmunitatis preceptum ob reverentiam sancti Nazarii mris. qui ibidem corpore requiescit, circa ipsum monasterium fieri censeremus. Cuius petitioni libenter assensum prebuimus, et hoc nostrae auctoritatis preceptum erga ipsum monasterium, et monachos ibidem deo militantes immunitatis atque tuitionis, firmitatis gratia, pro divini cultus amore et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod precipimus atque iubemus, ut nullus iudex publicus, vel quislibet ex iudiciaria potestate, aut ullus ex fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris, in aecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones predicti monasterii, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni nostri iuste et legaliter possidet, vel quae deinceps a catholicis viris eidem collatae fuerint monasterio, ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansions vel paratas faciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam seruos, super terram ipsius commanentes iniuste distringendos, aut ullas redibitiones, aut illicitas occasiones requirendas, nostris nec futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt penitus exigere presumat. Sed liceat memorato presuli et abbati suisque successoribus, res predicti monasterii sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Quicquid etiam ius fisci exigere poterat, in integrum eidem concessimus monasterio, scilicet ut in alimoniam pauperum, et stipendia monachorum ibidem deo famulantium perennis temporibus proficiat in augmentis. Et quando quidem divina vocatione supradictus episcopus vel euccessores eius de hac luce migrauerint, quamdiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere ualeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum, sicut et eis domnus et genitor noster per suam auctoritatem concessit, licentiam habeant eligendi abbates, quatinus ipsos servos dei qui ibidem deo famulantur, et pro eodem genitore nostro et pro nobis, et coniuge proleque nostra, et stabilitate totius regni nostri a deo nobis collati, et eius clementissima miseratione per inmensum conservandi, iugiter domini misericordiam exorare delectet. Et ut hec auctoritas nostris futurisque temporibus domino protegente valeat inconvulsa consistere, manu nostra subter firmavimus, et anuli nostri impressione signari iussimus. Signum domni Hludouuici M. gloriosissimi regis. Reginbertus diaconus ad vicem Radleici recognovi. Data VIIII kl. iulii. Anno Christo propitio XVIIII0 regni domni Luodouuici serenissimi regis in orientali Francia. Indictione XV. Actum Gerunesheim, in dei nomine, feliciter, amen.