Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 25 (Reg. 3269)


Datierung: 884 01 07
Ausstellungsort: Frankfurt

Largitio Ludouuici regis secundi de Langenen.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Luodouuicus divina favente gratia rex. Si liberalitatis nostrae munere de beneficiis a deo nobis collatis, locis sanctorum quiddam conferimus, hoc nobis procul dubio ad aeternae remunerationis premia capessenda, profuturum liquido credimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus fidelibus sanctae dei aecclesiae nostrisque, presentibus scilicet et futuris, quia placuit nobis ob divinae servitutis amorem et animae nostrae remedium, quasdam res proprietatis nostrae tradere ad monasterium quod dicitur Lauresham, quod est situm in pago renense, constructum in honore reverentissimi Christi mris. Nazarii, ubi idem preclarissimus martyr corpore quiescit humatus, cui etiam auctore deo presenti tempore venerabilis vir Adalungus abba preesse uidetur, id est villam iuris nostri quae nuncupatur Langungon, sitam in eodem pago renense, cum ecclesia ibidem constructa, et cum reliquis aedificiis, casis, domibus, mancipiis utriusque sexus, terris cultis et incultis, pratis, silvis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, adiacentiis, perviis, exitibus, et regressibus, quesitum et acquirendum, quantumcumque ad predictam villam presenti tempore aspicere videtur, et nostri iuris atque possessionis in re proprietatis est; nec non et mancipia illa quae ex eadem villa orta sunt, et hactenus ad fiscum nostrum Triburim deservierunt, id est, Loubam cum infantibus suis tribus, Muniswind cum infantibus suis tribus, Adahildim cum infantibus suis duobus, Liebedagam, cum infante suo uno; hec omnia ut diximus, cum integritate prefato venerabili monasterio concessimus, et de nostro iure in ius et dominationem eius liberalitatis nostrae munere contulimus; ita videlicet, ut quicquid de predictis rebus et mancipiis, ab hodierno die et tempore rectores et ministri supra memorati monasterii, ob utilitatem et commoditatem ipsius monasterii facere vel iudicare voluerint, libero in dei nomine perfruantur arbitrio faciendi quicquid aelegerint. Et ut hec auctoritas largitionis nostrae per curricula annorum inviolabilem atque inconuulsam obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari iussimus. Signum Hludouuici M. gloriosissimi regis. Adaleoldus diaconus ad uicem Grimaldi recognovi. Data VII idus ian. Anno Christo propitio primo regni domni Ludouuici regis, in orientali Francia. Indictione XII. Actum Franconofort palatio regio in dei nomine, feliciter. Amen. Christe protege Ludowicum regem.