Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 23

Mortuo Ludouuico imperatore pio, filii eius Ludouuicus, Lotharius et Karolus graviter inter se de imperio dissidentes, post maximam suorum adtritionem imperium patris tandem inter se diviserunt, et Karolo qui minimus natu erat occidentalia regna a brittannico mari usque ad Mosam cesserunt; Ludowico orientalia regna, id est Germania usque ad Renum, atque trans Renum nonnullae civitates; Lotharius qui maximus natu erat, sortitus est regnum quod ab eo traxit vocabulum, et Provinciam, et cum Italia tota romanum imperium. Hic Lotharius Ansfrido tunc palatino comiti illustri et spectabili viro, ob egregia merita predium suum in Geizefurt iurae proprietatis contradidit, quod postea idem Ansfridus ut suo in loco patebit laureshamensi monasterio sub abbate Dietrocho contulit. Quae regia donatio Ansfrido collata talis est.