Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 19 (Reg. 3082)


Datierung: 815 01 11
Ausstellungsort: Aachen

Donatio Ludouuici I. pii Einhardo in Michlenstat.

In nomine domini dei et salvatoris nostri Jesu Christi. Ludowicus divina ordinante providentia imperator augustus. Imperatoriae celsitudini moris est, fideliter sibi famulantes donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare atque sublimare. Proinde nos morem parentum nostrorum regum videlicet predecessorum nostrorum sequentes, libuit celsitudini nostrae fidelem quendam nostrum nomine Einhardum, de quibusdam rebus proprietatis nostrae honorare, atque in sui iuris potestatem liberalitatis nostrae gratia conferre. Nec inmerito; quippe cum et fidelitatis obsequio, et obedientiae devotione, hoc apud serenitatem nostram digne mereatur adipisci, qui totis nisibus usque quaque nostro servitio, nostris iussionibus fideliter parere studet. Inde noverit experientia atque utilitas omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum, quia concessimus eidem fideli nostro Einhardo, nec non et coniugi suae Immae, in partibus Germaniae locum qui vocatur Michlinstat, in silva quae vocatur Odonewalt, in cuius medio est basilica lignea modica constructa, de qua in omnem partem quaquaversus pertinent ad eundem locum inter campum et silvam leugae duae, id est rasta una. Intra cuius mensurae circumplexum, manent presenti tempore servi nostri proprii XIIII cum uxoribus suis et filiis. Preter hos sunt in eodem loco inter masculos et feminas mancipia XLa. Hunc locum cum terminis suis, sub integritate, et mancipiis suis, nec non et villam quae dicitur Mulinheim, quae est in pago Moynecgouue, sita super ripam fluminis Moyni, que quondam Drogonis comitis possessio fuit, et habet basilicam parvam muro factam, in qua villa sunt mansi XVIIII et servi presenti tempore manentes cum uxoribus et liberis numero XIII, seu et in altera uilla eodem uocabulo supra eundem fluuium, quae uocatur inferior Mulinheim, in qua sunt mansi IIIIor et servi manentes totidem cum uxoribus et parvulis, qui pertinent ad superius dictam villam. Hanc villam, id est superiorem Mulinheim, cum appenditiis suis et mancipiis propriis, ad eam pertinentibus, et hec omnia suprascripta, cum aecclesiis, villaribus, domibus, mancipiis, silvis, terris, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, cultum et incultum, cum omnibus adiacentiis et appenditiis, totum et ad integrum, predicto fideli nostro Einhardo, et coniugi eius Immae in proprium, per hanc nostrae donationis auctoritatem concessimus, ita videlicet, ut quicquid ab hodierna die in futurum de predictis rebus et locis, vel de his quae ad eas pertinent iure hereditario facere voluerint, in omnibus potiantur arbitrio faciendi; et nullus quislibet ex fidelibus sanctae dei aecclesiae et nostris, de prescriptis rebus memorato fideli nostro et coniugi suae a nobis concessis, aliquid abstrahere aut minuere temptet, sed liceat eis ipsas res quiete habere et possidere, et cui voluerint iure hereditario relinquere. Et ut hec auctoritas largitionis nostrae per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam perpetuo obtineat firmitatem, et a fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris, seu etiam a successoribus nostris a nobis facta verius certiusque credatur, eam manu propria subter firmavimus, et anuli nostri impressione signari iussimus. Signum Hludouuici M. serenissimi imperatoris. Helisachar recognovi. Data IIIa id. ian. Anno Christo propitio primo imperii domni Ludowici piissimi imperatoris augusti. Indictione VIIa. Actum Aquisgrani palatio regio, in dei nomine, feliciter. Amen.