Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 19

De Michlenstat.

Qualiter vero cella Michlenstat sub hoc piissimo principe per venerabilem Einhardum laureshamensi monasterio accesserit, prout a maioribus nostris memoriae traditum est, perstringamus. Est enim res tum cognitu et admiratione digna, tum quanta vel qualis olim imperialis excellentie et erga subditos pietas, et erga devotos liberalitas, et erga suorum excessus clementia fuerit, evidens exemplum. Hic igitur Einhardus archicapellanus notariusque imperatoris Karoli; cum in aula regia laudabiliter serviens, diligeretur ab omnibus, a filia quoque ipsius imperatoris Imma nomine, regi Grecorum desponsata, amabatur ardentius. Aliquantum temporis fluxerat, et amor alternus cottidie inter ambos per augmenta crescebat. Utrosque enim timor retardavit et offensio regia, ne tam gravia conveniendi inirent conamina. Sed amor improbus omnia vincit. Denique cum idem vir egregius inremediabiliter amando estuaret, auresque virginis per internuncium appellare nec presumeret, novissime sumpta de semetipso fiducia, nocturno tempore latenter ad pvellae tendebat habitaculum. Ibidem ergo pulsans clanculo et intrare permissus, tamquam allocuturus iuvenculam de regali mandato, statim versa vice solus cum sola secretis usus alloquiis et datis amplexibus, cupito satisfecit amori. Interea cum iam appropinquante luce diei, per silentia noctis unde venerat regredi vellet, de inproviso nivem haut modicam decidisse cognovit, et ne per vestigia pedum virilium agnitus proderetur, foras exire timuit, ambosque pro conscientia facti anxietas simul et formido intus remanere compulit. Cumque nimia sollicitudine fluctuantes quid facto opus esset deliberarent, tandem elegantissima iuvencula quam audacem faciebat amor, consilium dedit, ut ipsa quidem super se insidentem inclinata exciperet, eumque usque ad locum, illius hospitio contiguum ante lucanum deportaret, ibique eo deposito, rursum per eadem vestigia cautius observata rediret. Eam noctem imperator divino ut creditur nutu insomnem duxit, diluculoque consurgens, eminusque de aula prospiciens, intuitus est filiam suam sub prefato onere nutanti gressu vix incedere, et ad condictum locum deposita quam gestabat sarcina celeri repedare recursu. Quibus multo intuitu perspectis, imperator partim admiratione, partim dolore permotus, non tamen absque divina dispositione id fieri reputans, sese continuit, et visa interim silentio subpressit. Interea Einhardus sibi conscius, certusque rem nullo modo dominum suum regem diu latere posse, tandem inter angustias reperto consilio, imperatorem aggreditur, flexis genibus missionem postulans, asserens tot et tantis servitiis suis condigna non rependi premia. His auditis rex dissimulato rei et eventu et exitu, diu conticuit, dehinc eum certificans se postulationi eius quantotius responsurum, diem constituit, statimque consiliarios primosque sui regni, et ceteros quosque sibi familiares passim evocatos convenire iussit. Congregata itaque magnifica diversarum dignitatum frequentia, ita exorsus est: imperatoriam inquiens maiestatem nimis iniuriatam esse et despectam, in indigna suae filiae notariique sui copulatione, et exinde non mediocri sese agitari perturbatione. Quibus nimio stupore perculsis, et de rei novitate ac magnitudine quibusdam adhuc ambigentibus, rex innotuit eis evidentius, referens eis a primordio, quid per semetipsum oculata fide cognoverit, consiliumque eorum ac sententiam super hoc expostulans. At illi inter se diversi diversa sentientes in presumptorem huius rei duras et varias dedere sententias, aliis sine exemplo puniendum, aliis exilio dampnandum, aliis alio modo disperdendum ut cuique impetus erat, adiudicantibus. Porro quidam ex eis tanto mitiores, quanto sapientiores, habita secum deliberatione, quam intime regem exorare, quatinus ipse rem per semetipsum examinare, et secundum divitutus ei collatam sapientiam diffinire dignaretur. Verum ubi rex singulorum circa se affectum ponderavit, et inter diversorum sententias quid potissimum consilii sequeretur expendit, sic eos allocutus est: Non ignoratis inquit humanum genus variis subiectum esse casibus, et frequenter evenire, ut res nonnullae que contrariis iniciis inchoantur, meliorem aliquando sortiantur exitum. Proinde non est desperandum, si potius super hac re quae et gravitate et novitate sui nostrum exsuperat ingenium, divinae providentie quae numquam in sui dispositione fallitur, queque etiam malis bene uti novit pietas est expectanda, et expetenda. Quapropter tam tristis facti a notario meo non exigam penas, per quas infamia filiae meae magis videbitur augeri quam minui. Unde dignius et laudabilius imperii nostri glorie arbitramur congruere, ut data adolescentiae venia, legitimo eos matrimonio coniungam, et rei probrose honestatis colorem superducam. Regis igitur audita sententia, fit incomparabile gaudium, magnitudoque animi eius ac mansuetudo summis effertur laudibus. Interim Einhardus iussus adesse ingreditur. Quem ex inopinato rex salutans, ita eum placido vultu alloquitur: Iam dudum auribus nostris a vobis delata est querimonia, quod serviciis vestris regali munificentia hactenus digne non responderimus. Sed ut verum fatear, maxime super hoc culpanda est vestra negligentia, quam quidem licet sustineam tot et tanta negocia solus, tamen si quid voluntatis vestrae compertum haberem, servicia vestra digno fuissem prosecutus honore. Verum ne vos diutino sermone protraham, querimoniis vestris amplissima donatione satisfaciam, et ut vos etiam fidelem michi ut prius et benivolum posthac sentiam, iuri vestro nuptum tradam meam filiam, vestram scilicet portatricem, quae quandoque alte succincta, vestrae subvectioni satis se morigeram exhibuit. Protinus ad regis edictum cum multo comitatu adducta est eius filia, quae roseo vultum perfusa rubore, tradita est per manus patris in manus predicti Einhardi, cum dote plurima prediorum quoque nonnullorum, cum innumeris aureis argenteisque donariis, aliisque preciosis supellectibilibus. Quibus etiam piissimus imperator Ludowicus post obitum patris, predia sua, videlicet Michlenstat et Mulenheim, quae nunc appellatur Seliginstat, tradidit, cum huiusmodi donationis privilegio.