Datierung: 815 03 05
Ausstellungsort: (Aachen)
In nomine domini dei et salvatoris nostri Jesu Christi. Ludowicus diuina ordinante prouidentia imperator augustus. Si imperialis dignitas predecessorum suorum pie facta inviolabiliter conservare nititur, quanto magis nos ea conservare debemus, et nostris auctoritatibus confirmare, quae domnus et genitor noster Karolus piae recordationis prestantissimus imperator ad petitionem servorum dei, ob emolumentum animae suae, et utilitatem servorum dei, per suam confirmavit auctoritatem. Unde noverit experientia atque utilitas omnium fidelium nostrorum, tam presentium quam et futurorum, quia Adalungus abba ex monasterio Lauresham, quod est constructum in honore sancti Nazarii mris. ubi ipse preciosus martyr corpore requiescit, detulit excellentiae nostrae quandam auctoritatem predicti domni genitoris nostri Karoli imperatoris, in qua continebatur, quod monachis de eodem monasterio non solum licentiam dedisset, vineam ad piscandum faciendam in loco nuncupante Godenaugia infra finem Hostat, verum et eis ipsam vineam perpetualiter habendam, per eandem confirmasset auctoritatem. Et quod concessisset eis de silva quae eidem villae aspicit, quae inftructuosa est, ad incidendum, ad ipsam vineam quando necessitas exegerit reficiendam; nec non et viam integram ad carrigandum in marcham quae ad Firnheim pertinet, de pago lobodenense, usque in fluvium Wisgoz, ad pontes faciendos tam super eundem fluvium Wisgoz quam et super illos lacus. Ob rei tamen stabilitatem postulavit a nobis idem Adalungus abba, ut super huiusmodi paternae auctoritati nostram adderemus auctoritatem. Cuius petitioni propter ipsius sancti loci reverentiam, et animae nostrae remedium assensum prebere libuit, et hanc nostram auctoritatem firmitatis gratia fieri, per quam volumus atque decernimus, ut vineam superius nominatam, et de silva infructuosa incidenda ad eandem vineam restaurandam, et viam per quam eorum carra ire et redire valeant, et eosdem pontes predictus Adalungus abba eiusque successores, vel congregatio ipsius loci, in nostra | elemosina per hanc nostram auctoritatem concessam habeant, atque iure perpetuo in ditione ipsius monasterii consistant, quemadmodum domnus et genitor noster per suam confirmavit auctoritatem, videlicet, ut quicquid ob utilitatem et profectum ipsius monasterii facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora inviolabiliter conservetur, manu propria subter firmavimus, et anuli nostri impressione signari iussimus. Signum Hludowici M. serenissimi imperatoris. Helisachar recognovi. Data IIIa non. martias. Anno Christo propitio secundo imperii domni Ludowici piissimi augusti. Indictione VIIIa. Actum Aquisgrani palatio regio, in dei nomine, feliciter. Amen.