Datierung: 790 03 01
Ausstellungsort: Lauresham
Ego in dei nomine Raffoldus comes considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem dei dicentis, date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis, confisus dei tanta misericordia et pietate dei, per hanc epistolam dono, donatumque in perpetuum esse volo ad basilicam sancti Nazarii ubi ipse corporaliter requiescit, et omni congregationi ibidem consistenti, ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, res meas in pago renense et in lobodonense sitas, in villa Winenheim marca, quicquid in ipsa villa vel in ipsa marcha habere visus sum, mansis, pratis, pascuis, campis, perviis, silvis, vineis, aquis, aquarumue decursibus, domibus, aedificiis, cum adiunctis adiacentiis, accolis, mancipiis LXIIIIor, peculio utriusque sexus, maiore vel minore, excepto auro et argento, et caballis, et vestimentis; aliud quicquid in ipso loco presenti tempore visus sum tenere vel possidere, tam de paterno quam de materno, vel de comparato, seu de quolibet adtractu, ad me noscitur pervenisse, ad integrum de iure meo in vestrum et sancti Nazarii ius proprietarium trado atque transfundo, ea ratione, ut quamdiu advixero sub usu beneficii vestri absque ullo preiudicio vel diminutione aliqua predictas res tenere et uti debeam, et in uno quoque anno duos solidos in argento ad sanctum N. persolvam, in festivitate sancti ipsius, aut sancti Martini, vel Remigii. Sed si dimittere voluero, tunc michi xxxa libras persolvatis. Et si antea non reliquero, post obitum meum iam prefatas xxx libras pro animae meae remedio pauperibus, vel ad casas dei erogetis. Post meum quoque discessum, quicquid in iam dicta villa vel in finibus suis additum, adtractum, melioratumque fuerit repertum, et transitus meus ibi dereliquerit, cum omni supraposito, rectores ipsius aecclesiae sancti N. agentesque illius, absque ullius expectata audientia vel traditione, in nostram elemosinam vel substantiam monachorum ibidem vitam degentium, in eorum faciant revocari potestatem vel dominationem, ita ut quicquid exinde facere pro oportunitate monasterii decreverint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem. Quod si aut ego ipse, aut ullus de heredibus meis vel quelibet persona, contra hanc donationem aliquid refragari, vel calumniam generare presumserit, illud quod repetit non evindicet, et insuper contra cui litem intulerit solidos quingentos componat. Et hec donatio sive precaria firma permaneat. Stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, sub die kl. mr. anno XX0II0 regni domni nostri Karoli gloriosi regis. Signum Raffoldi comitis, qui hanc donationem sive precariam fieri et firmari rogavit. Signum Heriradi. Signum Waltheri, et aliorum. Ego Rodulfus hanc donationem siue precariam scripsi.