Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 9 (Reg. 1853)


Datierung: 778 12 19 – 784 02 13

Preceptum Karoli Magni, de cartis perditis.

Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum, ac patritius Romanorum. Notum sit omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris, qualiter veniens Helmericus abba in presentiam nostram nobis innotuit, eo quod cartae per diversa loca aecclesiae suae sancti Nazarii, perditae fuissent et naufragatae. Et res eorum per diversa loca habuissent, unde ad presens vestiti essent in regno nostro deo propitio, et ubicumque ad presens vestiti fuissent. Nos pro eius petitione tale preceptum ei emisimus, atque predecessoribus suis, dum ipsa casa dei vestita fuit ad presens, omnia et ex omnibus ex nostra auctoritate absque refragatione cuiuscumque, quieto ordine, quicquid iuste et rationabiliter antea tenuerunt per dationes aut commutationes, ex nostra auctoritate habeant, et defensare faciant secundum legem, sicut per apertam cartham usque nunc auctoritas regum defensavit, et denuo confirmavit. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillavimus. Signum Karoli M. gloriosissimi regis. Giltbertus ad vicein Radoni recognovi.