Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 3

Reverendus itaque pontifex Rudgangus votum ac petitionem venerabilis Williswindae filiique eius Cancronis gratanter amplexus, cum ipsius monasterii curam gubernationemque per se exequi non posset, utpote et ecclesiasticis et regalibus negociis iugiter occupatus, Gundelandum germanum suum, prudentem admodum et sanctae conversationis virum fratrique per omnia similem eidem loco prefecit, ipsumque cum omnibus pertinentiis suis eo tenore quo sibi tradita fuerant suae dispositioni commendavit. Fratres quoque maturae etatis et consilii deumque timentes, Reginfridum videlicet et Wluinum, cum aliis XIIII a gorziensi monasterio quod ipse pridem construxerat cum ipso direxit, cuncta eis necessaria tam in alimentis quam in ceteris subsidiis impertiens. Interim missis ad apostolicam sedem legatis, pro cuius liberatione ab obpressione Haistulfi regis Longobardorum multa instantia laboraverat, expetivit a Paulo papa corpora sanctorum martyrum, in quorum honore constructas a se monasteriorum consecraret ecclesias. Cuius devotionem ac meritum erga romanam ecclesiam apostolicus pontifex debito favore prosequens, transmisit ei sanctum Nazarium, Naborem, et Gorgonium, per Williharium sedunensem episcopum, delatos ad gorziense monasterium. Evoluto dehinc anni circulo, beatum Gorgovium in ecclesia gorziensi, sanctum Naborem in aecclesia hylariacensi collocavit, beatum vero Nazarium ad laureshamense monasterium destinavit. In cuius occursum tota simul provincia, pleps utriusque sexus iuvenes et virgines senes cum iunioribus usque ad saltum qui Uosegus dicitur catervatim sunt. Comitesque nobilissimi Cancor et Warinus, ceterique id locorum illustres et spectabiles viri, thesaurum beati corporis sibi divinitus destinatum propriis humeris excipiunt, et cum omnis canticisque spiritalibus prosequente infinita populi multitudine usque ad locum celitus provisum deferunt. Verum quia sinua insulae illius de qua supra meminimus brevis admodum et constrictus, tantae multitudinis receptui et cottidianae frequentiae non sufficiebat, et situs ipse loci monasterio tanti nominis et dignitatis per merita sui martyris postmodum futuro non adeo competebat, eadem omnia vota, eadem sententia fuit, ut in editiorem locum uti nunc cerni datur tam monasterii quam aecclesiae fabrica multo amplianda transferretur. Cuius rei executio Gundelando abbati per venerandum pontificem artius iniuncta est, et ab ipso strennue satis et magnifice effectui mancipata. Qui non multo post humanis rebus exemptus migravit ad dominum, vir egregius, meritique incomparabilis, et omnibus efferendus preconiis; qui inter cetera valde memorabilia Stephanum papam ad Gallias evocans, et Pippinum cum totis Francorum viribus contra Longobardorum tyrannidem accingens, exarchatum ravennatem, pluraque beati Petri patrimonia romanae sedi restitui iuge studium et operam impendit. Clerum quoque suae diocesis a religionis fervore iam tunc ut et nunc omnimodis exorbitantem, instar cenobiorum adunans, regularia eis precepta qualiter in ecclesia militare deberent, vitaeque necessaria sufficienter instituit, monasteria quoque hilariacense, gorziense, laureshamense a fundamentis exstruxit. Post cuius excessum Gundelandus traditum sibi a fratre locum, summa industria, et religionis observantia gubernabat, crescebatque in dies locus ipse, et magnificabatur ab omnibus tam in rebus quam in possessionibus, sed et quod maius est, in divino cultu, et sanctae observationis profectu, atque dominici gregis incremento, domino cooperante, et sancti martyris sui Nazarii merita confirmante sequentibus signis. Anno deinde dominicae incarnationis DCC0LXX0VI0, regni vero Karoli regis et postea imperatoris anno VIII0, Heimericus comes filius Cancronis, mortuis patre et avia, cernens prefatum locum ex parvo et modico ad tantam rerum et famae provectum aeminentiam, nitebatur eum sibi proprietatis titulo vendicare. Cuius rei actione ad palatium delata, et allegatione utriusque partis audita, iuxta legem Francorum diffinitum est, Gundelandum iure possidere, quod sibi fuerat a fratre sine contradictione collatum, nec Heimericum posse repetere, quod pater eius et mater probantur sospites in scriptis tradidisse. Heimerico igitur se de hoc loco legaliter abdicante, Gundelandus accepit a rege chartam evindicatoriam, hunc modum continentem.