Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 1

Transscriptio privilegiorum regalium et apostolicorum, seu traditionum laureshamensis monasterii. Annotatio quoque regum et imperatorum seu abbatum, ab exortu eius usque ad nos, in ordinem digesta.

Divina nobis opitulante gratia, laureshamensis aecclesiae privilegia tam apostolica quam imperatoria, ipsorumque largitiones, seu caeteras fidelium dei donationes, quibus et nobilitate et rerum amplitudine constat insignis, ex diversis sparsim exemplaribus in unius corporis fascem collecturi, congruum duximus, primo quibus auctoribus fundata sit et plantata strictim attingere, ac subinde quibus incrementis ad tantae sublimitatis sit evecta fastigium, in ordinem digerere.

De fundatione laureshamensis monasterii.

Anno dominicae incarnationis septingentesimo sexagesimo quarto, Pippini vero regis Francorum, qui ex sententia Zachariae papae deposito Hilderico, per beatum Bonifacium magontinae sedis archiepiscopum et mrem. ex prefecto palatii in regiam dignitatem est unctus, ac postea per Stephanum papam apostolica unctione confirmatus, anno duodecimo, Cancor illustris rhenensis pagi comes, cum matre sua religiosa et deo acceptabili Williswinda, vidua Ruoperti comitis, monasterium Lauresham in insula, quae nunc appellatur Aldenmunster iniciantes, venerabili Ruotgango, Metensis aecclesiae archiepiscopo ad instituendam inibi monasticae professionis militam tradiderunt, nullius quidem episcopii seu cuiuslibet aecclesiae iuri aut dominio subicientes, sed quia minus id per se poterant, tamquam consanguineo, et tum in dei rebus viro spectatissimo perficiendum gubernandumque sub traditionis titulo commendantes. Qui ut desiderii sui promptiorem sortirentur effectum, famulorum dei qui illic adunandi erant providentes commodis, aecclesiam in Scarra cum suis appenditiis, predium suum in Magontia, villam quoque Hagenheim cum omni integritate, in possessionem eiusdem monasterii contulerunt, aecclesiamque ibidem in honore beati Petri apostoli prefatum pontificem consecrare exoraverunt. Porro traditionis eorum de Hagenheim continentia talis est.