Il chierico Lorenzo e sua moglie Petronia donano i loro averi, tra cui una casa in Treviso, alla chiesa, da essi fondata, di S. Paolo in Lanzago, dove fanno vita religiosa; stabiliscono che dopo la loro morte ogni cosa debba passare al monastero di Nonantola.
Datierung: 726 (09) – 727 (metà c. 06)
Ausstellungsort: (Treviso)
In Christi nomine. regnante dominus Leoprando uiro excellentissimo rege in Italia, anno quinto decimo, indictione decima. Domino sancto et uenerabili omnium beato Paulo Christi apostolo, ad cuius honore ego Laurentius clericus una cum coniuge mea Petronia edificauimus templum super fluuio Mellema, ubi me constitui Domino seruiendo. et hoc uolumus uno consilio et bona uoluntate, ut omnibus rebus paupertatibus nostris, quas habere in circuitu aecclesiae uisi sumus ex utraque parte fluminis et quod possidere uideor et quas rauorare et adquirere potuerimus, uel iura parentorum nostrorum, in ipso sancto templo donamus, tradamus atque offerimus; in primis una casa intra ciuitate cum introitu et exitu suo, cum teris, uineis, pratis, campis; sicut diximus, ubi ubi habere uisi sumus in singulis locis, quicquid nobis pertinet. ut supra dixi, ego Laurentius inibi Domino seruiendo habitare debeamus usque diebus [… post] discessu uero nostrorum uolo ut deueniat in aecclesia et monasterio Beati Siluestri de Nonantula. omnes res [....] supradicta pro mercede anime meae, sine ulla contradictione parentorum meorum. et nobis [..... ] uolumus, nec huius facti refragatione contradicere; quod semel bono animo donauimus.... debeat permanere. Quam ueroe dotis donacionis a nobis facta Agnellus clericus scriuere rogauimus, ubi manibus nostris subscripsimus, uel signum sancte crucis fecimus, et pro testibus roborauimus. Laurentius clericus in hac carta donacionis a me facti manu mea subscripsi. Signum manus Petronie, que hanc cartam donacionis fieri rogauit. Ugo rogadus a Laurentio in hanc paginain hanc dotem subscripsi. Ego Dagrus garsi rogatus a Laurentio in hanc pagina manu mea subscripsi. Ego Garinsindus rogatus a Laurentio in hac pagina subscripsi. Ego Agnellus clericus et notarius rogatus a dono Laurentio monacho et a Petronia hanc pagina donationis scripsi et subscripsi, et post tradita compleui.