Die edle Matrone Roza begibt sich mit 4 Töchtern zu, Ober(Nieder)leyendorf in den Schutz Bischof Abrahams mit bestimmten Abmachungen für die Nachkommen.
Datierung: 972-976
Consultum namque videtur, ut quicquid secularibus agitur negotiis ita probabilium testimonio virorum ac serie confirmetur litterarum, ne ab aliquo postmodum temere dissolvi queat nec temporum prolixitate oblivioni valeat tradì Quapropter cunctorum Christi fidelium agnoscat industria, qualiter Abraham Frisingensis aecclesiae presul eximius et quedam nobilis matrona Rŏza nominata cum quattuor filiabus suis Hemman, Liezan, Sigiuuiz, Hiltipurc quandam complacitationem agere decreverunt quam et perfecerunt Dedere enim sese predicte mulieres in loco qui dicitur Lirindorf sponte ad ecclesiam sancte Mariae sanctique Corbiniani et in manum Abrahe episcopi et sui advocati Pabonis eo tenore et ea lege, ut omnes suae posteritatis viri si essent beneficiati, pontificale servitium servirent Frisingensi episcopo aut camerale aut pincernale aut dapiferale servitium ministrarent; mulieres vero perpetualiter absque omni servili condicione permanerent nuberent quocunque vellent, ita tamen, ne predia eorum ab ecclesia sanctae Marie sanctique Corbiniani alienarentur Huius rei testes sunt Ŏgo. Jagob. Ezzo. Pero. Aripo. Marchuvart.