Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1220

Bischof Abraham tauscht von seinem Vasallen, dem Edlen Diotricus, Liegenschaften zu Sillertshausen und Glonn gegen andere zu Zolling.
Datierung: 972-976

COMMUTATIO ABRAHAM ET DIOTRICI EIUS VASALLI.

Consultum namque et iustum videtur, ut quicquid saecularibus agatur negociis serie litterarum et testimonio fidelium veraciumque virorum ita ligetur et firmetur, ne in posterum ullo modo mutari possit vel dissolvi Quapropter noverint omnes fideles presentes scilicet et futuri, qualiter Abraham Frigisingensis aecclesiae venerabilis episcopus et suus vasallus nomine Diotricus quoddam concambium agere inter se coniuraverunt quod et perfecerunt Dedit igitur idem predictus vir nobilis talem proprietatem qualem ipse habuit in loco Zieholueshusa dicto, id est curtiferum I cum aedificiis et arabilis terrae iugera XLV pratorum iugera VI silvae iugera LXXXX rectamque incisionem alterius silvae unȃ cum participe suo Arachone cum exitibus reditibusque quaesitis et inquisitis omnibusque rebus iuste ac legaliter ad prefatam proprietatem pertinentibus et in alio loco Glana nuncupato quicquid inibi proprietatis habuit, hoc est curtiferorum iugera IIII cum aedificiis pomariisque necnon et arabilis terrae iugera LXXXX pratorum iugera LXXXXVII cum exitibus et reditibus aquis aquarumque decursibus piscationibus quaesitis et inquisitis omnibusque rebus iure legitimeque ad eundem locum prefatum pertinentibus in manus episcopi et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero in recompensationem eiusdem concambii prefatus episcopus unȃ cum manu advocati sui Paponis de rebus predictae dei aecclesiae in loco qui dicitur superior Zollinga curtiferum I cum aedificiis et arabilis terrae iugera CVII pratorum iugera L silvae iugera XL cum exitibus et reditibus viis et inviis aquis aquarumque decursibus eidem prenominato Diotrico aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde duas - possideat (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat).

Isti sunt testes Ŏdalrih. Anno. Diotrih. Peranhart. Ŏdalscalh. Jacob. Peratholt. Anzo. Guntpolt. Ruotpreht. Alius Guntpolt. Kisalolt. Alius Kisalolt. Kuntpreht. Piligrim. Ruotheri. Reginpreht. Ediram. Altuom.