Alta übergibt ihren Besitz zu Glonn gegen ein Lehen zu Preinerszell an der Wollnzach.
Datierung: 870
Ausstellungsort: Freising
In dei omnipotentis nomine Notum sit cunctis fidelibus Baiuuuariorum, qualiter Alta ad servitium dei devota cogitans de rebus suis ad domum dei augmentare veniens namque ad Frigisingam simul cum Buosone marito suo in presentiam Annonis episcopi et tradidit in altare sanctae Mariae ubi sanctus Corbinianus confessor Christi corpore requiescit quicquid proprietatis ad Clanu visa fuit habere in aedificiis terra culta et inculta pratis pascuis aquis aquarumve decursibus …. cum istis mancipiis quorum nomina Eckimunt, Adalperht, Teorperht, Herilant, Ratmunt, Fridarat, Heildrud, Amalgund, Rihpurc, Emihilt. Et econtra accepit in beneficium ab Annoni venerabili episcopo rectore illius aecclesiae in loco qui dicitur Zella prope fluvio Uuolamuotesaha, ut utrosque haberet usque in finem vitae illius et post discessum illius traditio firmiter atque inconvulse ad domum dei persisteret Et isti sunt testes Erchanfrid. Hruodperht. Heipo. Uuichart. Helidolf. Muniperht. Kerhart. Fridaperht. Irminhart. Kanganhart. Rihperht. Hemmo. Francho. Matheus. Hruodolt. Reginhart. Folmot. Uuicperht. Isolf. Isanhart.Actum est ad Frigisingam anno incarnationis domini DCCCLXX. indictione III.