Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 880

Bischof Anno tauscht von dem Laien Eio gegen einen Hof zu Feldmoching einen anderen ebenda.
Datierung: 860-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE EIO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam laicum nomine Eionem quandam commutationem inter se facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus ex parte ecclesiae suae eidem Eioni ad Feldmochingon curtiferum I Econtra de parte proprietatis suae predicto episcopo idem Eio tradidit in eadem villa curtiferum unum ad ecclesiam dei continendum. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat faciat inde quod velit nullo contradicente, sed presens commutatio aevis temporibus firma permaneat