Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 675

Roudolf übergibt seinen Besitz zu Ober(Nieder)bachern.
Datierung: 845-851

PACHAREN.

Cum consuetudo inolevit hominum locis sanctorum aliquid de rebus suis offerre inde conpunctusego indignus nomine Roudolf cogitavi quandam traditionem facere sicut et feci. Tradidi namque ad domum sancte Mariae propriam hereditatem meam in loco qui dicitur Packaren cum omni edificio terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus viis perviis totum et integrum nichil pretermittens nisi mancipia mea ea vero ratione, quod partem fratris mei Engilmanni diaconi tenerem pleniter et quod in placitis firmis Kernot diaconus ambas easdem res habeat teneat et possideat, utatur sicut velit usque ad finem vite ipsius; et quisquis nostrum ego sive uxor mea Svidpurc vel Kernot diaconus alterum supervixerit, sicut scriptum est, absque ullius contradictione quasi hereditario iure usque ad terminum vite possideat Post discessum nostrorum trium ipsa traditio ad domum sancte Marie ubi corpore quiescit sanctus Corbinianus sine parentum vel coheredum nostrorum interdictione firma et violata evis temporibus permaneat Nomina testium in libro traditionum habentur