a) Amalperht übergibt seinen Besitz zu Oelpersberg. b) Bestätigung. c) Investitur.
Datierung: a) 828 04 04 b) 828 04 04-12 c) 828 04 12
a) Ob recordatione delictorum meorum et pro remedio animarum meorum genitorum patris et matris vel fratris attonitis auribus divinae vocis promissionem audivi dicentis: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, quia de terrenis et caducis conparantur praemia aeterna et cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula Huius promissionis voce conpunctus et consolatusego peccator nomine Amalperht veniens veniebam ad cellam sancte Mariae in loco quae dicitur Sindeoeshusir ubi praedicantem et docentem audivi venerandum rectorem Hittonem episcopum et in sua praesentia quicquid propriae hereditatis vel adquisitionis habui in loco quae dicitur Otolfesperc in aedificiis curtiferis territoriis cultis et incultis mobilibus et immobilibus silvis campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus et mancipia sex his nominibus Engilhart, Sindpald, Liupmunt, Hatto, Enisa et Enisa cum pecoribus et pecuniis omnia in omnibus firmiter tradidi in capsa sanctae Mariae, ut ab hodierno die in vestitura et potestate vel tuitione permansissetdomui sanctae Mariae ad Frigisingas Et petitio nostra fuit et sanctitatis reverentia piissimi patris Hittoni episcopi non denegavit ut ista ratione confirmatum permansisset, ut ego ipse Amalperht et coniux mea Cundrat ipsam causam ad utendum et emeliorandum habuissemus ad vitam nostram et si disponente deo ipsa coniux mea mihi superstis fuisset, si inantea matrimonii thorum conservasset, ad lucem et elymosinam meam ad vitam suam ipsam rem meam habuisset; sin aliud alio viro iuncta fuisset, statim cum omni integritate res mea permaneat inconvulsum ad domum sanctae Marie ad Frigisingas Actum est hoc in pridie non. apr ad Sindeoeshusun anno incarnationis domini DCCCXXVIIII. indictione VII. Hludouuici imperatoris XV. in ipso anno quo filius eius Hludouuicus rex cum coniuge in Baiouuaria rediit. Et isti testes ibidem tracti Reginperht. Petto. Alauuich. Ûro. Rihperht. Uuichelm. Cundhart. Mahtuni. Ellanhart. Uuicco.
b) Sequentibus vero tribus diebus ego Amalperht et coniux mea Cundrat pari consilio et consensu venimus ad Frigisingas et supradictam rem meam quae est in loco Otolfesperc sopradictis verbis confirmantibus cum omni integritate tradidi in altarem sanctae Mariae. Et ibidem isti testes per aures tracti: Reginhart comes. Adalhart. Heriperht. Uuicco. Rihperht. Memmo. Ûro. Heidanrih. Cauzo. Liutpald. Engilpern. Deotrih. Cundperht. Hartperht. Megino. Durinc. Cundalperht. Heripato. Uuigant. Engilperht diaconus. Crimuni. Fredant. Adalperht. Poapo. Oatilo. Hroadprant. Salucho. Uuillapald. Ellancoz. Pernhart. Kerperht. Madalcoz. Uuicpald.
c) Sequenti vero dominico die, hoc fuit in II. id. apr. venerandus Hitto episcopus misit advocatum suum Reginbertum, ut legaliter vestituram acciperet ipsius rei. Et ipse advocatus Reginperht cum turma plurima nobilium virorum advenit et illum supradictus Amalperht legaliter per postem et superliminarem domus de suo iure et potestate in iurem et potestatem sanctae Mariae ad Frigisingas vestivit, ut ibidem perpetualiter permansisset. Exeunte autem Amalberto introduxit Reginperhtus advocatus episcopi Cozrohum presbiterum et ipse Cozroh monahus ibidem in domo legaliter sedebat tribus diebus et tribus noctibus. Et isti sunt qui ipsam vestituram peractam in praesentia viderunt: Reginperht. Heriperht. Piligrim. Hitto centenarius. Alius Reginperht. Tetti. Reginhart. Irminperht. Oazilo. Kerperht. Crimuni. Spenneol. Uuichelm. Otheri. Kerolt. Engilhart. Ellanrih. Hatto. Paldrih. Kaganhart. Hiltolf. Abaram. Heidanrih. Et ego indignus presbiter Cozroh omnia haec videns et audiens scripsi iussione Hittonis episcopi.