Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 485

Der Priester Alpolt übergibt seinen Besitz zu Lindach.
Datierung: 823 03 11
Ausstellungsort: Freising

ALPOLT PRESBITER TRADIDIT AD LINTAH.

Dominus Jesus Christus per magnam misericordiam suam in evangelio clara voce intonat dicens: Thesaurizate vobis thesauros in caelo ubi nec erugo nec tinea demolitur, et propter spem aeternae vite sicut dicit: Date terrena et caduca et pro hoc adquirite vobis praemia sempiterna infinita in caelo Ego Alpolt presbiter tradidi propriam hereditatem meam in loco qui dicitur ad Lintah quod genitor meus mihi ibidem in alodem reliquid ad domum beatissimae Mariae virginis seu ad sepulchrum beati Corbiniani confessoris Christi ad Frigisinga tam pro me quam et pro genitores mei et quod iam olim tradidi renovavi et quod praemisi adaugmentavi, id est XLIII iugeres et de pratis carradas XL et de silva bonam partem, mancipias V quicquid in iam dicto loco habui hereditatis seu adquisitionis propriae mancipiis terris pratis pascuis silvis cultis non cultis aedificiis umecta frutecta omnia in omnibus praeter duas mancipias quae praemisi; cetera omnia utensilia post obitum meum firmiter tradidi et cum testibus confirmavi. Et haec sunt testes Petto. Adalunc. Marcho. Kaganhart. Uuolfpald. Rihheri. Tozzi. Tagapern. Actum est haec in domo sanctae Mariae ad Frigisingun coram cuncto clero adstante et religiosissimo Hittoni episcopo licentiam danti hoc peragere sicut suprascriptum est die consule quod facit V. id. mar indictione II. anno gloriosissimi imperatoris Hludouuici decimo. Et ego vilissimus omnium Cozroh diaconus hanc cartulam scripsi iussus ex ore Hittonis piissimi pontificis